- HESPERIDES
- I.HESPERIDESHespetis, stratis Atlantis, filiae, Aegele, Arethusa, et Hesperethusa, quae poetae fabulantur habuisle hortos, nemore aurife to pretiosos, a dracone pervigili ser vatos, quem Hercules dicitur interfecisle, pomaque aurea ad vitricum Eurystheum retulisle. Plin. et Solin. interpretatur fuisse aestluatium maris, meatu flexuoso instar draconis, quod horros Hesperidum amplectebatur, ubi praetet oleastrum, nihil aliud ex natrato illo aurifero nemore extare prodidêrunt. Varro per mala aurea, oves intelligit, quas Hercules ex Africa in Graeciam exportaverit. Nam μῆλον apud Graecos significat ovem et pomum. vide Diod. Sic. l. 5. Bibl. Nat. Com. l. 7. c. 7.II.HESPERIDESquae et Gorgades, insulae maris Atlantici, contra Hesperium cornu prom a Lusitanis detectae, et coli coeptae, quibus etiam nunc subsunt, hodie Ilbas Verdes, vel Islas de Cabo VerdeLusitanis, Zout Eylanden Belgis, les Isles du Cap. Verd Gallis, Isole di cape Verde Italis, ibi maxima salis copia. Vide et Caffuerides. Baudt. distant 150. leuc. in Occas. ab Arsinario prom. seu Cap. Vitidi; suntqueve decem. Praecipua est S. Iacobi Ins. in eius parte Austr. et cum aliquot aliis oppidulis Aliae sunt, S. Luciae, Santa Luzza, probe culta et ampla, ad Bor. S. Iacobi; S. Nicolai, San Nicolao, ampla etiam et culta, prope S. Luciam; S. Vincentii, San Vincente, citcuitus 90 mill. pasl. uti ins. S. Antonii, Ilba de Sant Antonio, utraque satis culta. Minotes dein Insulae Salis, do Sal. Boni visus, Maii, Igniumet Brava, vulgo de Boa Vista, do Mayo, do Fuego, et Brava. Aliis tamen Gorgades fuêrunt ins. Capitis Viridis, Hesperides autem nunc Cuba, Hilpaniola et aliae Ins. in America Sept. et man Bor. versus finum Mexicanum, cum dixerint Antiqui, Hespetides distare 40. dies ab ora Africae. Sed de his nil certi. Strab. l. 2. p. 123.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.